- ENDURA
- ENDURAritus olim inter Albigenses. Qul enim ab illis in communionem recipiebantur, uti diximus supra in voce Consolati; id quod non fiebat, nisi in extrema infirmitate, ne bonum quod acceperant, denuo amitterent: iis praescribebatur, ut se ponerent in Endura, in inedia, quin et venae sectione et balneatione mortem sibi accelerarent. Sic in Libro Sententiae. Inquisit. Tholos. dicitur de muliere quadam, quod in abstinentia, quam ipsi vocant Enduram, multis diebus perduraverit mortemque corporalem sibi celeraverit, sanguinem minuendo, balneum frequentando, potumque letiferum ex succo cucumerum Silvestrium, immisso in eo fracto vitro, quo frangerentur eius viscera in sine, ut finiret celerius, petitum avide assumendo. De alia quod inhibita fuerit â socru, ne filiae suae parvulae a Petro Sancii haereticatae, daret lac ad bibendum, atque ita filia illa mortua sit. Alia confitetur, quod non viderit patrem suum, ex quo fuit haereticatus, comedentem neque bihentem, nisi aquant frigidam. Hugo autem quidam aliquot diebus in Endura perseveravit, sed postmodum ad instantiam matris suae comedit et convaluit. Eodem anno illum Petrus Sancii invitavit, ut se poneret in enduta et faceret bonum finem: Verum tum non consensit, sed quando esset in ultimo vitae suae. Vide supra Bonus finis. Non tamen omnes videntur durae isti legi sese subiectisse. Legitur quippe mulier quaedam noluisse filiam suam infirmam, si appropinquaret ad finem, recipi: Quia oportuit, quod dicta filia sua poneretur in endura. Cum et legitur exemplum mulieris, quae prae metu, ne ab Inquisitoribus caperetur, se in endura posuit, et adducto chirurgo venam sibi secari iussit in balneo; et post chirurgi abitum brachium deligavit in balneo, ut sanguine copiosius exeunte ipsa citius moreretur: dein empto toxico mortem sibi voluit consciscere postea subulâ, quam iuxta saeculi illius barbariem vocant alzenam, sutoris latus sibi voluit perfodere, sed disputarunt inter se mulieres, utrum cor esset in dextra an sinistra parte: tandem exhausto toxico postridie fuit mortua. Ex eodem l. supra cit. apud Phil. a Limborch Hist. Inquisit. l. 1. c. 8. Vide supra Bonus Finis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.